MANTELA

MANTELA
MANTELA
proprie Χειρόμακτρον, h. e. manualis tela, quâ manus tergebantur; aliter Mantele, apud Treb. Pollionem, in Gallienis, c. 16. Mantelibus aureis semper stravit: et Mantelum, per generis enallagen. Virg. Aen. l. 1. v. 706.
——— tonsisque ferunt mantelia villis:
Ubi Servius, quibus, inquit, manus terguntur. Villosa igitur erant, uti et ex Ovidio et Lucretio discimus; apud quem posteriorem, Philargyrus mappas interpretatur; nam mappae tergendis manibus habebantur. Glossae, mappa Χειρόμακτρον. Sic Mantelia, pro mappis villosis etiam apud Plinium sumuntur l. 7. c. 2. quae quoque vera ac vetus huius vocabuli notio. Ridicule vero illi, qui, Mantelia in illo Plinii loco, prothoracibusvel loricis, quibus pectus munitur, acceperunt: quasi vero magnum munimentum sit et magnopere impenetrabile in cute humani capitis. Atqui mantelia Veteres ante pectora ponere cenantes consueverant, ut hodie solemus illa lintea, quae ante pectora nostra, mensae adsidentes, ponimus et quibus manus et labra tergimus. Verum aetate iam Plinii, non amplius Mantelia in usu erant ἀντὶ Χειρομάκτρων, sed integendis mensis serviebant. martial. in Epigr. cuius lemma, Gausapa vel Mantele: l. 14. Epigr. 138.
Nobilius villosa tegunt tibi lintea citrum,
Orbibus in nostris circulus esse potest.
Atque hoc tunc temporis discrimen statuebatur inter mappas et mantelia, ut mantelia mensis operiendis, mappae manibus tergendis usum praeberent. nam mappae erant brevia lintea, quas quisque secum ad convivia ferebat; nec enim eas subministrabat dominus, apud quem reperiebatur quidem mensa manteli instrata, sed suam unusquisque convivarum secum mappam afferebat, uti patet ex eiusdem Poetae l. 11. Epigr. 29. lusu, in Hermogenem, qui, cum mappas furari non posset, mantele surripuit:
Attulerat mappam nemo, dum furta timentur,
Mantele e mensa surpuit Hermogenes.
Sic apud Scriptores Historiae Aug. passim Mantele, pro mensaeintegumento, accipitur. Lampridius in Heliog abalo, c. 27. Exhibuit parasitis cenas de vitreis et nonumquam tot picta mantelia in mensam mittebat, his edulibus picta, quae opponerentur. Idem in Alexandro, c. 37. Convivium neque opiparum, neque nimis parcum, sed nitoris summi fuit: ita tamen. ut pura mantelia mitterentur, in mensam scilicet etc. Postmodum vero mappam citimae aetatis Latini etiam pro mensae tegmine usurpârunt, unde Gallorum nappe ortum. Vide Salmas. Not. ad Lampridium, Pollionem, Vopiscum: et Exercitat. Plin. ad Solin. ubi de Mantelibus et mappis, e lapidis Carystii filamentis laneis, quae in ignem mittebantur, ut a sordibus nitidarentur: item de Mantelibus, e cute capitis hostium, p. 177. 178. et 188. ut et hîc paulo infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • mantelă — MANTÉLĂ, mantele, s.f. (înv.) 1. Haină lungă, mai scurtă decât mantaua, purtată de femei peste rochie; mantilă. 2. Mantie. – var. mantél, din it. mantello. cf. rus. m a n t e l. Trimis de claudia, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  MANTÉLĂ s. (înv …   Dicționar Român

  • mantilă — MANTÍLĂ, mantile, s.f. 1. (înv.) Mantelă (1). 2. Şal de dantelă (neagră), purtat mai ales de femeile spaniole. – Din fr. mantille, sp. mantilla. Trimis de claudia, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  MANTÍLĂ s. v. mantelă. Trimis de siveco, 13.09.2007.… …   Dicționar Român

  • Bioparc Fuengirola — Entrada al parque Fecha de inauguración 2008 Localización …   Wikipedia Español

  • mantel — MANTÉL s.n. v. mantelă. Trimis de claudia, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  MANTÉL s.n. v. mantelă. Trimis de LauraGellner, 13.09.2007. Sursa: DN …   Dicționar Român

  • manteluţă — MANTELÚŢĂ, manteluţe, s.f. (înv.) Diminutiv al lui mantelă. – Mantelă + suf. uţă. Trimis de claudia, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  mantelúţă s. f., g. d. art. mantelúţei; pl. mantelúţe Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţio …   Dicționar Român

  • MANTILE — olim Mantele, Mantelium et mantelum: Plauto Captiv. Act. 3. sc. 3. Mantilium, Varroni l. 5. de L. Lat. Mantellum, quasi Manûs tela, Linteolum dicebatur, quo manuum sordes abstergebant in mensâ: Veteres enim Mantilia ante pectora ponere coen antes …   Hofmann J. Lexicon universale

  • mantie — MÁNTIE, mantii, s.f. 1. (Astăzi fig.) Haină (de ceremonie) ca o pelerină lungă şi largă, care se purta peste celelalte haine. 2. Haină de postav lungă şi largă, purtată mai ales de călugări, peste altă îmbrăcăminte. ♢ expr. A lua sub mantie = a… …   Dicționar Român

  • mantăl — MÁNTĂL s. v. mantelă. Trimis de siveco, 13.09.2007. Sursa: Sinonime …   Dicționar Român

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”